- SUBDIALE
- SUBDIALEin Gloss. ὑπαίθριον, seu ὕπαιθρον, pars domus, quae sub divo est, hinc Subdival Tertulliano adv. Iudoeos, Eyechielis IX. et claritas Dei Israel ascendit a Cherubim, quoe fuit super ea in subdival domus. Nempe Subdivus Latinis, idem quod ὕπαιθρος et αἴθριος Graecis, i. e. clarus, apertus, dilucidus, aliter quoque dius. Unde dium fulgur, i. e. Matutinum. Γ῞παιθρον πρᾶγμα Graecis προφανὲς manifestum etc. Inde ὑπαιθριάζειν τὰς νεφέλας, apud Aristophanem nubes, serenare et subdium reducere est. Vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 2. Quod vero lignum Subdialibus aptum, vide supra ubi de Iunipero.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.